- EGMONDANA
- EGMONDANAFamilia Belgii, inter praecipuas, multis iam feculis floruit: in qua sub principium saeculi 15. diversae lineae in Ioh. et Mariae Arculeae filiis coepêrunt. Ex illis enim prior Arnoldus D. Geldriam rexit, et filium nepotemque habuit sucessores. Fuit is fil. Ioh. Dni. de Egmond qui obiit A. C. 1451. ex Maria praefata: atque ex Catharina Clivia ac Iuliacensi, Adolphum genuit Geldriae et Iuliae Ducem; qui defunctas A. C. 1477. ex Catharina Borbonia, filia Caroli I. Duc. Borbonii reliquit Carolum de Egmond Duc. Gelriae ultimum: Obiit autem is A. C. 1538. nulla ex Elisabetha fil. Henrici Duc. Brunsvicensis et Lunaeburgensis prole susceptâ. Alter Ioh. fil. Dn. Iselstenii iterum duos genuit, Ioh. I. Com Egmondanum et Fridericum Com. Burae, cuius hereditas, per proneptem, Vilhelmo Principi Arausionensi allata est.Illius ex Magdalena Werdenbergia, fil. Ioh. II. obiit A. C. 1528. Pater ex Francisca Lucemburgica Gaverae Principe, Lamoralli, seu Amurathis Com. Egmondani, Principis Gaverae, in Belgicis Annalibus celeberrimi, decollati Albani Ducis iussu sA. C. 1568. Quo, et Sabinâ Palatinâ, filiâ Ioh. II. Com. Palatini Rheni in Simmeren, nati sunt Philippus, qui obiit A. C. 1590. Lamorallus, Carolus, Eleonora, (defuncta A. C. 1582. ux. Georgii de Horn Com. de Hautekerke) Sabina (ux. Georgii, Eberhardi Com. Solmensis) Maria Christina (uxor Gulielmi Lalan. Com. de Hochstraten primo, dein Odoardi Borno vill. Cappers. Com. Henin. tandem Caroli Com. Mansfeldii) Maria Monialis, Magdalena, Anna Monial. Ioh. et Philippa. Vide eundem Spener. ubi supra tom. II. p. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.